- BONI Homines
- BONI Hominesin Notitiis Iudiciorum passim dicuntur, qui in placitis publicis cum Comitibus et Iudicibus iedicia exercebant; quibus iustitiae studium curae erat, in qua, ut ait Cicero de Offic. l. 2. c. 11. virtutis est splendor maximus, ex qua Viri boni nominantur. Nota hinc illorum formula, Ibique resideoat in placito N. Comes et ibi sedebant de Iudicibus N. N. Ibique residebant cum eis de Bonis Hominibus N. N. Sicut pronuntiationis formula fuit, Et nos qui superius N. Comes, cum memoratis Iudicibus et Bonis Hominibus iudicavimus. In Usaticis Regni Maioric. Probi Homines, Gall. Preud-hommes, dicuntur etc. Vide Marculfum l. 2. form. 9. Formulas Regales, apud Bignonium c. 8. Capit. Caroli M. l. 1. c. 140. Sammarthanos in Archiep. Narbon. num. 15. Alios, laudatos Carolo du Fresne in Glossar. Eôdem nomnie appellantur Auctoribus, quos alias Albigenses voncant, uti refert Monachus Vallis Sarnensis in Histor. Albig. c. 4. sub fin. Reinerus contra Valdenses c. 6. illos, qui ex Albigensibus Consolati fuerint in Lombardia dicti, Bonos Homines in Teutonia appellari consuevisse, ait. Sed et sic nominati sunt in Communione Romana Fratres Ordinis Grandmontensis, apud Stephanum Episc. Tornac. Ep. 1. Bone Homines Grandimontis, Iohanni Bromptono ad A. C. 1170. de quorum Ordine consulendi Ioh. Sarisber. Policrat. l. 7. c. 33. Iac. Vitriacensis Histor. Occid. c. 19. et Ioh. Bolandus ad 8. Febr. laudati eidem. Richelietus, Bonos-Homines in eadem Ecclesia, quoque dictos esse air Minimos, a fundatore suo Francisco de Paula, quem Ludovicus XI. Galliar. Rex communiter appellaverit Bonum-Hominem, Gall. le Bon-Homme. Vide Duplex in Vita Ludovici XI.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.